LECTIO

LECTIO
LECTIO
in Poesi, diversa olim, ab solutae orationis numeris. Plin. Caecilius l. 5. Ep. 19. de Zosimo liberto suo, Idem tam commode Orationes, et Historias et Carmina legit, ut hoc solum diditisse vide atur. Ubi videmus, et Historias et Orationes itidem alio tono alioque ingenio lectas. Et videtur lectio haec praecepta sua peculiaria habuisse, cuius totius rei una nobis superest ignorantia. Ita peritiam eius talem in Proculo laudat idem Plin. ut per cam suspicetur, Operi ipsi pretium additum, velut fucatum l. 3. Ep. 15. si modo mihi non imposuit recitatio tua. Legis enim suavissime et peritissime. Distincte de Poematum lectione idem l. 9. Ep. 34. Ubi et Lectorem novum velut fastidit, ut exercitio fuerit etiam opus, ad aliquid recti praestandum. Et habebant ei rei proprios Lectores, in quo officio delicias et seria sua Encolpium habebat idem Auctor. l. 8. Ep. 1. ubi et maximam suorum studiorum partem in eo homine sterisse, memorat. Inducebantur hi Magnatum doctorum conviviis, non aliter ac Lyristae et Comoedi, qui pronuntiatione Operum delectarent discumbentes, uti apud eund. legas l. 9. Ep. 17. Iungebantur Notariis, ut, quod isti conceplssent, hi legerent et pronunriatent ad aures Auctoris, Ibid. Ep. 20. etc. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. l. 2. Sylv. 1. et supra, ubi de Interpungendi more. Antiquis ignorato: uti de Lectionis clarâ voce in Medicina usu, infra aliquid, ubi de Veterum Phonascia. De Lectione Sacra, in Eccl. Vet. Test. usitata, dicemus infra in voce Praelectio. Praehbabo hic saltem post festum Tabernaculorum, quod octiduum integrum celebrari apud Iudaeos solebat, addidisse illos festivitati huic nonum diem, quo festum Laetitiae Legis agebant, quod eo die Lectionem Legis absolverent rursusque inchoarent. Dicuntur autem, qui publicis lectionibus in Synagogis eorum hodie praesunt, Nov. 146. Iustiniani voce semi Hebraea, Α᾿ρχιφερεκίται, quia in perakim, i. e. capitula
distinguunt, quae legenda sunt, uti monet Bochart. Hieroz. Parte post. l. 4. c. ult. Apud vett. Christianos singulis olim hebdomadis bis vel ter populum convenisse, ad audiendam Scripturae lectionem, docet Chrysostom. Homil. 8. in Ep. ad Hebraeos. Quo fine in singulis Ecclesiis Scripturarum volumen asservabatur, reste Eusebio de Vita Constantini l. 4. c. 36. Nihil autem, praeter libros Canonicos publice legendum esse, sancitum can. 24. Cod. Can. Eccl. Africanae. Quis vero legerit, quove siru Lectio excepta, paulo post dicemus: quo ordine Graeci per Annum utantur, vide in Typico Sabae c. 2. etc. Sed et privata olim Codicis sacri lectio frequens, in qua certos gradus fuisse observatos, cum apud Israelitas, tum apud Christianos, discimus ex Greg. Naz. Or. 26. et Philostorgio Hist. Eccl. l. III. tom. XV. p. 50. ubi hic, Aetium primo Euangelistas legisse, apud Athanas. Auazarbi Ep. deinde ab Antonio Tarsensi Presbyt. Apostolicas doctum esse Epistolas; tandem Leontium Presbyt. Anrioch. Prophetas, ac potissimum Ezechielem, illi exposuisle refert. Sic a lectione Cantici iunioribus fuisse abstinendum, legimus apud Theodoret. Praefat. in illud. et apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in vocibus Γραφὴ, it. Ε᾿υαγγέλιον. Vide quoque supra, Collatio. In Eccl. Rom. Lectionis nomine denotantur excetpta e Patribus, quae tam in Missa, quam in officio divino, tam nocturnis, quam diurnis, horis dicuntur; a legendo, quia non cantantur, ur Plamus vel Hymnus, sed leguntur tantum, Durand. Ration. l. 5. c. 2. n. 43. De earum auctore Sigebertus A. C. 807. Car. Imp. ait, per manum Pauli Diaconi sui decerpens, aptima quaeque de scriptis Catholicorum
Patrum, Lectiones unicuique festivitati convenientes, per circulum Anni in Eccl. legendas, compilari fecit, apud C. du Fresne in Gloss. Dom. Macer, Lectiones Breviatii collectas contendit a D. Hier. cui Lectionarium, inquit, sive Comes S. Hier. dictus, tribuitur, Vide supra in voce Comes: Legendas vero s. Vitas Sanctorum, quae recitantur in secundo Nocturno, cum Sigeberto, Car. Mag. iussu compositas ait; sed quae hodie habentur, iussu Clem. VIII. a Baronio et Bellarmino, esse correctas, etc. Vide et infra aliquid in voce Postilla: ir. Praelectio. Uri autem olim, antequam legi incepisset, Diaconus silentium imperabat: Facto silentio, Scripturarum sunt lecta divina sollennta, Augustin. de Crv. Dei l. 22. c. 8. ubi simul, quid in Ecclefiis olim legi consueverit, pulchre docet; Idemque in Graeca Eccl. hodieque obtinet, in qua Diaconus, ante Lectionem, clarâ voce exclamat, πρόχωμεν, attendamus: Sic in ritu Ambrosiano praemittitur, Silentium iubete, habete silentium. Porro Lectio sedendo audiebatur, in Eccl. Latina Amalar. de Eccl. Offic. l. 3. c. 10. Graeci tamen stant, dum lectiones Nov. Test. recitantur, at sedent in Vet. Test. lectionibus. In Capella Papali, XII. lectiones Sabbathi Sancti in Missa Papali leguntur Graece et Latine; sicut in eadem semper Epistola et Euangelium in utraque lingua recitantur: quod ipsum Patriarcham C Politasnum fecisse, ex Ep. paret Nicolai Papae, ad Michaelem Imp. etc. Plura hanc in rem, inprim is de ritu benedicendi gladio pileoque, in Matutino Nativitatis Domini, quo Pontifex defungi solet, qui magni muneris loco postea istiusmodi ensem et pileum Principibus mittit, deque modo, quo tum Princeps vel Imp. si forte adsit, Lectionem, quintam ipse canere soleat, aliaque huc spectantia, vide apud Macros Fratres in Hierol. de Lectione vero in vert. Christianorum Eccl. apud Cl. Suicer. etiam in vocibus Α᾿νάγνωσις et Α᾿νάγνωσμα, ubi, inter alia, iis contextum denotari, qui in Eccl. ex S. Scriptura legebatur, et περικοπὴν usitatissime Graecis, Latinis quoque Lectionem dici, atque huiusmodi ἀναγνώσματα, iam ante Hier, tempora in usu fuisse, comtra Pamelium: Graecis porro iisdem vocibus indigitati librum Ecclesiasticum, de quo videndus Leo Allarius de libris Eccl. Graecae Dissert. 1. docet. Vide quoque eum in voce Οἶκος, namque et sic dictam lectionem in Eccl. usitatam, ex Gennadio ostendit. Nec omittendum, quod Lectiones medio aevo, hodieque receptâ notione, dici coeperint, quas Vert. Latini acroases, e Graecia mutuatâ voce; item auditiones, verbum e verbo exprimentes, dixêre, ut vi dere est apud Vitruv. l. 10. c. 22. et A. Gell. l. 17. c. 2. Professorum viz. in Academiis alloquia et sermones, quibus Auditores suos publice erudiunt. Sic B. Augustin. lectionem exponere, de se Rhetore docente, ait in Confessionibus. quas dictari solitas, dicemus infra in vode Sigla etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • lectio — / lɛktsjo/ s.f., lat. [propr. scelta , e quindi lettura, lezione , der. di legĕre cogliere, scegliere; leggere ] (pl. lectiònes, o invar.). 1. (filol.) [modo con cui una parola o frase si trova scritta in un codice] ▶◀ lezione, variante.… …   Enciclopedia Italiana

  • Lectio — La lectio (la leçon) était une méthode d enseignement et de recherche dans l enseignement scolastique des universités médiévales à partir du XIIIe siècle. C était la première tâche d un maitre d université et correspondait une lecture… …   Wikipédia en Français

  • Lectio — La lectio es la forma de recitar las lecturas de las Sagradas Escrituras en las diversas liturgias cristianas y judías. Se realiza en forma casi recitada sobre una nota principal o tenor, y a la que se añaden cadencias similares a las de la… …   Wikipedia Español

  • lectio — lèc·tio s.f.inv., lat. 1. TS filos. nelle università medievali e rinascimentali, commento cattedratico agli autori 2. TS lit. → lettura 3. TS filol. → lezione {{line}} {{/line}} ETIMO: lat. lectio propr. lettura , der. di legĕre leggere …   Dizionario italiano

  • Lectio Divina — Christianisme Religions abrahamiques (arbre) Judaïsme · Christianisme · Islam Courants Arbre du christianisme Grandes confessions : Catholicisme · Orthodoxie · Protestantisme …   Wikipédia en Français

  • Lectio Divina — is Latin for divine reading , spiritual reading, or holy reading, and represents a traditional Christian practice of prayer and scriptural reading intended to engender communion with the Triune God and to increase in the knowledge of God s Word.… …   Wikipedia

  • Lectio difficilior potior — (Latin for the more difficult reading is the stronger ) is a main principle of textual criticism. Where different manuscripts conflict on a particular word, the principle suggests that the more unusual one is more likely the original. The… …   Wikipedia

  • Lectio Divina — (latín: lectura divina, lectura orante )? es una metodología de reflexión y oración de un texto bíblico utilizado por católicos desde tiempos medievales. En el centro de la práct …   Wikipedia Español

  • Lectio difficilior (Zeitschrift) — lectio difficilior Beschreibung feministisch theologische Zeitschrift Fachgebiet feministische Exegese Sprache deutsch, englisch, französisch …   Deutsch Wikipedia

  • Lectio Difficilior Potior — est une expression latine signifiant « La leçon plus difficile est meilleure », ou « est préférable ». « Leçon », dans cet emploi, signifie « variante », la forme sous laquelle le mot est écrit dans la… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”